monumenta.ch > Cassiodorus > 35 > 5 > sectio 9 > 25 > 33 > Genesis, 12 > sectio 1 > bnf11947.81 r > 3 > XXV. SABINIANO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|511) > uwbM.p.th.f.68.44 > bnf10439.192 r > 3 > sectio 1 > sectio 28 > sectio 12 > sectio > csg48.23 > 25 > sectio 19 > sectio 35 > sectio 19 > 29 > sectio 1 > bnf10439.191 v > 190 r > csg48.203 > sectio 12 > uwbM.p.th.f.68.320 > 16 > 11 > bsbClm6224.179 > Ieremias, 1 > 16 > uwbM.p.th.q.1a.129 > 14 > 14 > 6 > sectio 18 > csg75.808 > uwbM.p.th.f.12.12 > sectio 15 > 19
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XVIII. Quomodo Liberius per aditionem Romanarum matronarum ab exsilio sit reductus. <<<     >>> XX. De Ariminensi concilio et contentionibus ibi factis.

Cassiodorus, 5, CAPUT XIX. Quomodo Eudoxius Antiochenum usurpaverit episcopatum.

1 Ea tempestate Leontio moriente, qui haereticum Aetium diaconum ordinaverat, Eudoxius Germaniciae episcopus, quae est civitas Syriae, cum esset tunc Romae praesens, finxit sibi causam necessitatis incumbere, et imperatori callide locutus, quasi civitas Germanicianorum eius providentia atque custodia indigeret, petiit ut remearet ad propria.
2 Quem princeps nihil prospiciens, abire dimisit. At ille cubicularios cooperatores habens, relicta civitate sua Antiochenum usurpavit episcopatum. Fovere namque studebat Aetium. Ob quam rem nisus est concilium facere sacerdotum, et ordinationem ei restaurare diaconatus. Quod nequaquam gestum est, eo quod magis valeret odium contra Aetium quam Eudoxii desiderium. Et de his quidem tantum nosse sufficiat. [SOCRATES, lib. II, cap. 29. Edit. Christ. Vales. cap. 37, p. 132.]
Cassiodorus HOME

bav823.174 bav824.129 bnf1603.85

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik